monumenta.ch > Plinius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 6
{II} Loton herbam itemque Aegyptiam eodem nomine, alias et Syrticam arborem, diximus suis locis. haec lotos, quae faba Graeca appellatur a nostris, alvum bacis sistit. ramenta ligni decocta in vino prosunt dysintericis, menstruis, vertigini, comitialibus, cohibent et capillum. mirum his ramentis nihil esse amarius fructuque dulcius. fit et e scobe eius medicamentum ex aqua myrti decocta subacta et divisa in pastillos, dysintericis utilissimum pondere victoriati cum aquae cyathis III.